Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.14.1 Cic. Fam. 5.15.2 (English) >>Cic. Fam. 5.15.5

Scr. Asturae paucis diebus post ep. xiv a. 709 (45). M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F.

5.15.1

omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus (dicerem 'iucundus,' nisi id verbum in omne tempus perdidissem), neque ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt.

5.15.2 quid enim? ad amicosne confugiam? quam multi sunt? habuimus enim fere communis; quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt. tecum vivere possem equidem et maxime vellem; vetustas, . amor, consuetudo, studia paria; quod vinclum, quaeso, dest nostrae coniunctionis? possumusne igitur esse una? nec me hercule intellego quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in urbe? in qua cum forum commune sit, vicinitas non requiritur.

5.15.3 sed casu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit, ut cum maxime florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet. quod enim esse poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solaciis? Litterae, credo, quibus utor adsidue; quid enim aliud facere possum? sed nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et perfugio videntur et quasi exprobrare, quod in ea vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.14.1 Cic. Fam. 5.15.2 (English) >>Cic. Fam. 5.15.5

Powered by PhiloLogic